- MNEVIS
- MNEVISbos niger soli sacer, quem Heliopolitae pro Deo colebant, in septo eum nutrientes, Strab. l. 17. Suidas.Vide Voss. De Theolog. Gentili l. 1. c, 29. Secundos post Apin honores obtinuit; qui Memphi cultus, Plut. de Iside: uterque Osiridi sacer. Diodor. Sic. l. 1. c. 13. cuius anima tamen utrum in duos tatiros transmigrâsse (namque a μετεμψυχώσει consecrationis origo) credita sit, merito dubitatur. Nemo enim Veterum duplicis consecrationis rationem exhibet, nec bene constat, cur unô eodemque tempore duo Boves, Apis in urbe Memphi, et Mnevis in urbe Solis, Dei habiti sint. An forte, quia Aegyptus proprie dicta in duas Dynastias, Superiorem, cuius metropolis Memphis, et Inferiorem, cuius caput fuit Heliopolis, pro regnorum diversitate, diversa constituta sunt Numina, quod passim factum? Cum igitur Divus Osiris in regno utroque similiter coleretur (sola enim Isis et Osiris communes Aegyptiorum Dii erant) et obtineret religio, cultum absque viva numinis imagine non rite peragi; neque quottidianus de regno in regnum pateret transitus, coepit in Sacris schisma, et Sacerdotes suum utrinque in vestigârunt Boveih et veram Osiridis ἕυρησιν utrinque iactârunt. Cui fimile quid mille annis post factum in regno Ieroboami, 1 Reg. c. 12. v. 26. Vide supra Apis, Mendes et infra, Momemphis. Atque hunc potius Μνεῦϊν, quam Α῎πιν, Israelitas in deserto μοχοπογοῦντας fuisse imitatos, utpote in inferiori Aegypto degentes, existimat Ioh. Marshamus Canone Chron. Sec. IV. qveni vidisse non paenitebit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.